Memoriale Domini, REVERENDISSIME – ACTA APOSTOLICAE SEDIS (AAS)

http://www.vatican.va/archive/aas/documents/AAS-61-1969-ocr.pdf

[PDF] AAS 1969 pp.1, 541-547


SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO

i

Instructio, quae sequitur, ad Conferentias Episcopales transmissa, ut eam profundiore et attento examine perpenderent, publici iuris fit, quo evidentius omnibus pateat fundamentum et adiuncta quibus nititur ratio agendi Apostolicae Sedis.

INSTRUCTIO
De modo Sanctam Communionem ministrandi

  Memoriale Domini celebrans, Ecclesia ipso ritu testatur fidem et adorationem Christi qui in sacrificio praesens est et iis, qui mensam Eucharisticam participant, ut cibus datur.
  Hac de causa multum interest ipsius, ut Eucharistia modo quam dignissimo maximeque frugifero celebretur ac participetur, inviolate servando illam ad nos progressione quadam pertingentem traditionem, cuius divitiae in usum et vitam Ecclesiae sunt transfusae. Historiae enim documentis probatur modum celebrandi et sumendi Sacram Eucharistiam multiformem fuisse. His etiam temporibus nostris in celebrationem eiusdem Eucharistiae mutationes nec paucae nec leves, quoad ritum, sunt inductae, quo magis congrueret hominum nunc viventium spiritualibus et psychologicis necessitatibus ; atque in ipsam disciplinam, quae fidelium rationem divini Sacramenti participandi moderatur, iterum, ob quaedam rerum adiuncta, invecta est Communio sub utraque specie panis et vini, quae olim ritui quoque Latino communis paulatim in desuetudinem abiit. Qui quidem sic exortus status iam ubique invaluit tempore Concilii Tridentini, quod eum dogmatica doctrina comprobavit atque defendit ut condicionibus illius aetatis consentaneum.1
  His vero ipsis modis renovatis signum Convivii Eucharistici et omnimoda adimpletio mandati Christi magis perspicua et vivida sunt effecta, simul tamen plenior participatio celebrationis Eucharisticae, per sacramentalem Communionem significata, hic et illic, per hos proximos annos desiderium excitavit ad illum redeundi usum, ex quo panis Eucharisticus in fidelis manu deponitur, qui eum ipse ori suo, communicando, ingerat.
  Quin etiam, in quibusdam communitatibus et locis, eiusmodi ritus est peractus, quamquam approbatio Sedis Apostolicae antea impetrata non erat, atque interdum ita, ut fidelibus opportuna praeparatio deesset.
Est quidem verum ex vetere usu fidelibus quondam licuisse divinam hanc alimoniam in manum accipere atque per se ipsos ori inferre, atque etiam, aetate antiquissima, e loco, ubi sacra fiebant, Sanctissimum secum portare, propterea potissimum ut, si forte pro Fidei confessione iis esset dimicandum, eo tamquam viatico uterentur.
Verumtamen praescripta Ecclesiae Patrumque documenta copiose testantur maximam reverentiam summamque prudentiam erga sacram Eucharistiam adhibitam. Etenim « nemo … illam carnem manducat, nisi prius adora veri t » , 2 atque in ea sumenda quisque admonetur : « … illud percipe; advigilans ne quid ex ea tibi depereat » : 3 « Corpus enim est Christi » . 4
  Praeterea cura et ministerium Corporis et Sanguinis Domini peculiari prorsus modo sacrorum administris vel hominibus ad hoc ipsum ascitis committebantur : «Postquam vero is, qui praeest, preces absolvit, et populus omnis acclamavit, qui apud nos dicuntur diaconi panem et vinum et aquam, in quibus gratiae actae sunt unicuique praesentium participanda distribuunt, et ad absentes perferunt » . 5
  Quare mox sacram Eucharistiam absentibus deferendi munus solis sacris administris concreditum est, hanc ob causam, ut reverentiae Corpori Christi debitae, simul ac fidelium necessitati, cautius consuleretur. Insequenti tempore, postquam eucharistici mysterii veritas, eius virtus ac praesentia Christi in eo altius explorata sunt, urgente sensu sive reverentiae erga hoc Sanctissimum Sacramentum sive humilitatis qua illud sumatur oportet, consuetudo inducta est, ut per se minister panis consecrati particulam in lingua Communionem suscipientium deponeret.
  Hic sanctam Communionem distribuendi modus, hodierno Ecclesiae statu in universum considerato, servari debet, non solum quia in tradito plurium saeculorum more innititur, sed praesertim quia Christifidelium reverentiam erga Eucharistiam significat. Huiusmodi autem usus nihil de dignitate personae detrahit iis, qui ad tantum Sacramentum accedunt, atque ad eam praeparationem pertinet, quae requiritur, ut Corpus Domini modo maxime frugifero percipiatur.6
  Haec reverentia non « panis et potus communis » , 7 sed Corporis et Sanguinis Domini communionem significat, vi cuius « populus Dei bona sacrificii paschalis participat, renovat novum foedus semel in sanguine Christi a Deo cum hominibus factum, ac in fide et spe convivium eschatologicum in regno Patris praefigurat et praevenit )).8
  Praeterea hac agendi ratione, quae translaticia iam censenda est, efficacius cavetur, ut sacra Communio qua par est reverentia, decore atque dignitate distribuatur, ut quodvis periculum arceatur species eucharisticas profanandi, in quibus « modo singulari, adest totus et integer Christus, Deus et homo, substantialiter et continenter » , 9 ut denique diligenter cura servetur, quam de ipsis panis consecrati f ragmentis Ecclesia semper commendavit : « Quod enim intercidere patiens, id tibi tamquam ex propriis membris deminutum puta ) ) . 1 0
  Quapropter, cum paucae quaedam Conferentiae Episcopales atque nonnulli singulares Episcopi postulassent, ut in suis territoriis usus admitteretur consecratum panem in christifidelium manibus ponendi, Summus Pontifex statuit ut singuli universi Ecclesiae latinae Episcopi rogarentur quid censerent de opportunitate huiusmodi ritum introducendi. Mutatio enim in re tanti momenti, quae antiquissima et veneranda traditione innititur, praeterquam quod disciplinam pertingit, pericula etiam secumferre potest, quae timentur forte oritura ex novo modo sacram Communionem ministrandi, ne scilicet perveniatur sive ad minorem erga Augustum altaris Sacramentum reverentiam, sive ad eiusdem Sacramenti profanationem, sive ad rectae doctrinae adulterationem.
  Quam ob rem Episcopis tres quaestiones propositae sunt, quibus usque ad diem 12 superioris mensis Martii hoc, qui sequitur, modo responsum est :
1.  Videturne exaudiendum votum, ut praeter modum traditum, etiam ritus recipiendi sacram Communionem in manu permittatur?

Placet:  567
Non placet:  1.233
Pl. iuxta modum :  315
Suffragia invalida :  20

2.  Placetne ut experimenta huius novi ritus in parvis communitatibus prius fiant, assentiente Ordinario loci?

Placet:  751

Non placet:  1.215
Suffragia invalida:  70

3. Putasne fideles, post praeparationem catecheticam bene ordinatam, hunc novum ritum libenter esse accepturos?

Placet:  835

Non placet :  1.185
Suffragia invalida:  128

  Ex redditis igitur responsis patet Episcopos longe plurimos censere hodiernam disciplinam haudquaquam esse immutandam; quae immo si immutetur, id tum sensui tum spirituali cultui eorundem Episcoporum plurimorumque fidelium offensioni fore.
  Itaque, attentis animadversionibus consiliisque eorum, quos « Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere » Ecclesias,1 1 pro rei gravitate et allatorum argumentorum momento, Summo Pontifici non est visum modum iamdiu receptum sacrae Communionis fidelibus ministrandae immutare.
  Quapropter Apostolica Sedes Episcopos et sacerdotes et fideles vehementer hortatur, ut validae iterumque confirmatae legi studiose obsequantur, sive ad iudicium a maiore catholici Episcopatus parte latum, sive ad formam qua hodiernus sacrae Liturgiae ritus utitur, sive denique ad commune ipsius Ecclesiae bonum respicientes.
  Sicubi vero contrarius usus, sanctam nempe Communionem in manibus ponendi, iam invaluerit, eadem Apostolica Sedes, ut Episcopales adiuvet Conferentias ad pastorale officium implendum, pro hodierno rerum statu saepe difficilius, iisdem Conferentiis committit onus ac munus peculiaria adiuncta, si quae sunt, expendendi, dummodo tamen et quodvis praecaveatur periculum, ne reverentiae defectus vel falsae de Ssma Eucharistia opiniones irrepant in animos, et alia etiam incommoda sedulo tollantur.
  Porro hisce in casibus, ad eiusmodi usum recte ordinandum, Episcopales Conferentiae opportunas, prudenti praemisso examine, deliberations capient, quae secretis suffragiis duabusque e tribus partibus suffragiorum faventibus ferendae sunt; quas quidem deliberationes deinde Sanctae Sedi, necessariae confirmationis causa,1 2 proponent, adiecta accurata expositione causarum, quibus ad eas capiendas impulsi sunt. Sancta Sedes singulos casus accurate perpendet, illius haud oblita coniunctionis, quae variis locorum Ecclesiis inter se vel earum unicuique cum Ecclesia universa intercedit, ad provehendum commune bonum communemque aedificationem, atque ad fidei pietatisque incrementum, quod mutuo ab exemplo profluit.

  Haec Instructio, quae de speciali mandato Summi Pontificis Pauli VI composita est, Apostolicae vi auctoritatis die x x v i n mensis Maii, anno MCMLXIX, ab Eo est rite approbata, Qui etiam statuit, ut in sacrorum Antistitum notitiam per Praesides Conferentiarum Episcopalium perferretur.
  Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
  Romae, die x x i x mensis Maii, anno MCMLXIX.

                                    BENNO Card. GUT, Praefectus

                                                                                       H. Bugnini, a Secretis

Instructio completur, in re pastorali, Epistula qua conceditur Conferentiis Episcopalibus indultum distribuendi fidelibus sacram Communionem in manu, cum omnes condiciones requisitae habeantur.


1 Cfr. Conc. Trid., Sess. XXI, Doctrina de communione sub utraque specie et parvulorum: 
Denz. 1726-1727 (930); Sess. XXII, Decretum super petitionem concessionis calicis: Denz. 1760.
2 Augustini, Enarrationes in Psalmos, 98, 9: PL 37, 1264.
3 Cyrilli Hieros., Catecheses Mystagogicae, V, 21: PG 33, 1126.
4 Hippolyti, Traditio Apostolica, n. 37 : ed. B. Botte, 1963, p. 84.
5 Iustini, Apologia I, 65: PG 6, 427.
6 Cfr. Augustini, Enarrationes in Psalmos, 98, 9 : PL 37, 1264-1265.
7 Cfr. Iustini, Apologia I, 66: PG 6, 427; Cfr. Irenaei, Adversus Haereses, 1. 4, c. 18, n. 5: PG 7, 1028-1029.
8 Sacra Congregatio Rituum, Instructio Eucharisticum Mysterium, n. 3a : A. A. S. 59 (1967), p. 541.
9 Cfr. ibid. n. 9, p. 547.
10 Cyrilli Hieros., Catecheses Mystagogicae, V, 21: PG 33, 1126.
1 1 Cfr. Act. 20, 28.
12 Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, n. 38, 4: A. A. S. 58 (1966), p. 693.


II
REVERENDISSIME  *

  En réponse à la demande présentée par Votre Conférence Episcopale sur la permission de distribuer la Communion en déposant l’hostie dans la main des fidèles, je suis en mesure de vous transmettre la communication suivante :
  Tout en rappellant ce qui fait l’objet de l’Instruction ci-jointe, en date du 29 mai 1969, sur le maintien en vigueur de l’usage traditionnel, le Saint-Père a pris en considération les motifs invoqués à l’appui de Votre demande et les résultats du vote qui est intervenu à ce sujet. Il accorde que, sur le territoire de Votre Conférence Episcopale, chaque Evêque, selon sa prudence et sa conscience, puisse autoriser dans son diocèse l’introduction du nouveau rite pour distribuer la Communion, à condition que soient évités toute occasion de surprise de la part des fidèles et tout danger d’irrévérence envers l’Eucharistie.
  Pour cela, on tiendra compte des normes suivantes:
    1. La nouvelle manière de communier ne devra pas être imposée d’une manière qui exclurait l’usage traditionnel. Il importe notamment que chaque fidèle ait la possibilté de recevoir la Communion sur la langue, là où sera concédé légitimement le nouvel usage et lorsque viendront communier en même temps d’autres personnes qui recevront l’hostie dans la main. En effet, les deux manières de communier peuvent coexister sans difficulté dans la même action liturgique. Cela, pour que personne ne trouve dans le nouveau rite une cause de trouble à sa propre sensibilité spirituelle envers l’Eucharistie et pour que ce Sacrement, de sa nature source et cause d’unité, ne devienne pas une occasion de désaccord entre les fidèles.
    2. Le rite de la Communion donnée dans la main du fidèle ne doit pas être appliqué sans discrétion. En effet, puisqu’il s’agit d’une attitude humaine, elle est liée à la sensibilité et à la préparation de celui qui la prend. Il convient donc de l’introduire graduellement, en commençant par des groupes et des milieux qualifiés et plus préparés. Il est nécessaire surtout de faire précéder cette introduction par une catéchese adéquate, afin les fidèles comprennent exactement la signification du geste et accomplissent celui-ci avec le respect dû au Sacrement. Le résultat de cette catéchèse doit être d’exclure quelque apparence que ce soit de fléchissement dans la conscience de l’Eglise sur la foi en la présence eucharistique, et aussi quelque danger que ce soit ou simplement apparence de danger de profanation.
    3. La possibilité offerte au fidèle de recevoir dans la main et de porter à la bouche le pain eucharistique ne doit pas lui offrir l’occasion de le considérer comme un pain ordinaire ou une chose sacrée quelconque; elle doit, au contraire, augmenter en lui le sens de sa dignité de membre du Corps Mystique du Christ, dans lequel il est inséré par le Baptême et par la grâce de l’Eucharistie, et aussi accroître sa foi en la grande réalité du Corps et du Sang du Seigneur qu’il touche de ses mains. Son attitude de respect sera proportionnée à ce qu’il accomplit.
    4. Quant à la manière de faire, on pourra suivre les indications de la tradition ancienne, qui mettait en relief la fonction ministérielle du prêtre et du diacre, en faisant déposer l’hostie par ceux-ci dans la main du communiant. On pourra cependant adopter aussi une manière plus simple, en laissant le fidèle prendre directement l’hostie dans le vase sacré. En tout cas, le fidèle devra consommer l’hostie avant de retourner à sa place, et l’assistance du ministre sera soulignée par la formule habituelle: « L e Corps du Christ», à laquelle le fidèle répondra : « Amen ».

    5. Quelle que soit la forme adoptée, qu’on fasse attention à ne pas laisser tomber ni se disperser des fragments du pain eucharistique, comme aussi à la propreté convenable des mains et à la bonne tenue des gestes selon les usages des divers peuples.
    6. Dans le cas de la Communion sous les deux espèces distribuée par intinction, il n’est jamais permis de déposer dans la main du fidèle l’hostie trempée dans le Sang du Seigneur.
    7. Les Evêques qui auront permis l’introduction du nouveau mode de communion sont priés d’envoyer à cette Sacrée Congrégation, d’ici six mois, un rapport sur le résultat de cette concession.
  Je profite de l’occasion pour Vous exprimer, Reverendissime, mes sentiments de profonde estime.

                                            BENNO Card. GUT, Préfet

                                                                                              A. Bugnini, Secrétaire

* Hanc Epistulam g. Congregatio pro Cultu Divino sua cuiusque lingua exaratam Indultum petentibus misit.